monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 99
{XLI} sunt aliae naturales quibusdam praeterque vernam, quae suis constant sideribus - quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine -, hiberna aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vite, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in Aegypto apparet haec ratio.